Латинська мова
Скачать 4.37 Mb.
|
Тексти1. Перекладіть українською мовою і зробіть граматичний аналіз: І. Quid poētae de femĭnis sentiat, narrātur Quid Iulia agat, Aemilia Syram rogat. Sed Syra nescit, ubi Iulia sit. Sed ecce Iulia intrat: puella tristis est, manu tabŭlas tenet. Aemilia filiŏlam rogat, cur tristis sit. Iulia respondet Titum sententias quasdam poētārum scripsisse, quibus poētae muliĕres et puellas castīgent. Ităque puella matrem rogat, sitne verum femĭnas omnes malas esse. Aemilia ridet et: “Recĭta? – inquit, - sententias illas, ut ego quoque cognoscam, quid poētae de femĭnis sentiant”. Iulia matri paret et recĭtat: Varium et mutabĭle semper femĭna. Verba puellārum foliis leviōra cadūcis. Intolerabilius nihil est, quam femĭna dives. Plautus dicit duas muliĕres peiōres esse, quam unam. Mobilior ventis est femĭna. Mulier numquam tacet. Plauti verba quoque memoriā tene muliĕrem multilŏquam esse. Catulli etiam verba legas: “Crede mihi, mulier cupĭdo quod dicit amanti, In vento et rapĭda, scribĕre oportet aqua!” Femĭna saepe vincit, nam “preces et lacrĭmae sunt arma femĭnae”. Aemilia ridet et: “Poētae, - inquit, - qui comoedias et satĭras scribunt, vitia homĭnum irrīdent, non solum feminārum, sed etiam virōrum. Scriptōres etiam de multis femĭnis bonis et honestis enarrant. De Cornelia, Gracchōrum matre, tibi narrābo, ut etiam bonas muliĕres Romānas cognoscas”. II. De Diogĕne philosŏpho cynĭco Diogĕnes Cynĭcus proĭci se iussit inhumātum. Tum amīci rogavērunt, an bestias feras non timēret. “Minĭme, - inquit. – sed rogo, ut bacillum ponātis, ut bestias abigĕre possim”. Tum amīci: “Quomŏdo potĕris? Non enim senties, cum bestiae te laceravĕrint”. “Quid igĭtur, - inquit philosŏphus, - bestiae mihi obĕrunt, si nihil sensĕro?” Diogĕnem interrogāvit vir quidam, quomŏdo posset punīre inimīcum suum. “Inimīcus tuus puniētur, - inquit Diogĕnes, - si te ipsum probum et honestum praestitĕris”. Aliquando Diogĕnes vidit puĕrum cavā manu aquam bibĕre. Ităque calĭcem, quem secum portābat, ut aquam bibĕre posset, fregit. “Quam diu, - inquit, - supervacuam sarcĭnam habui”. Diogĕnes enim putābat homĭnes res, quae necessariae non sunt, neglegĕre debēre. IІI. De maligna crudelitāte Darei Darēus, rex Persārum, qui exercĭtum in Eurōpam traicĕre constituĕrat, ut Scythis bellum inferret, a Persa nobĭli, cui quattuor filii erant, rogātus est, ut unus ex filiis domi relinquerētur. Cui rex: “Quoniam, - inquit, - a me petivisti, ut unum ex filiis tibi relinquĕrem, omnes domi relinquam”. Quo dicto crudelĭter imperāvit, ut quattuor illīus filii occiderentur. Ita omnes filii domi mansērunt. IV. Vestigia terrent Leo, vetus et infirmus, aegre vitam sustentāvit. Esuriens dolum excogitāvit, ut victum sibi parāret. Morbum igĭtur simulāvit, ut bestias, se visitantes et speluncam suam altam intrantes, devorāret. Multis iam bestiis devorātis, vulpes quoque appropinquāvit, ut regem bestiārum salutāret. Vulpes ante speluncam stetit. Leo eam interrogāvit, cur non intrāret. Vulpes leōni respondit, ut vestigia, omnia ad eum spectantia, eam terrērent. V. Victoria utendum est Romānis ad Cannas devictis, Mahărbal, qui equitĭbus Poenōrum praeerat, Hannibălem hortātus est, ut quam celerrĭme Romānos persequerētur et Romam ipsam aggrederētur. Mahărbal suadēbat, ut Hannĭbal eum sequerētur et quinto die in Capitolio epularētur. Hannĭbal, voluntāte Maharbălis laudāta, respondēbat, ut ad deliberandum diem sumĕret. Mahărbal: “Non omnia, - inquit, - eīdem homĭni di dedērunt: vincĕre scis, Hannĭbal, victoria uti nescis”. VI. De leōne et asĭno et vulpe Leo et asĭnus et vulpes aliquando convenērunt et societātem iunxērunt, ut socii venatiōnis essent. Multis in silva bestiis comprehensis et necātis, leo asĭno imperāvit, ut praedam dividĕret. Asĭnus omnĭbus aequāles partes tribuit. Leo hoc spectāvit et asĭnum dilaniāvit. Tum imperāvit vulpi, ut praedam dividĕret et distribuĕret. Vulpes praedam ita divīsit, ut leōni maiōrem, sibi minōrem partem tribuĕret. Tum leo: “Cur, - inquit, - ita divisisti praedam, ut mihi maiōrem partem tribuĕres? Recte egisti, nam mihi, regi animalium, maior pars debētur”. Vulpes respondit asĭni sortem se docuisse praedam dividĕre. VII. De Mida Rex Midas a Baccho petīvit, ut, quidquid tetigisset, aurum fiĕret. Tum deus: “Quidquid tetigĕris, aurum fiet”. Et omnia, quae tangēbat subĭto aurea fiēbant, etiam panis et alius cibus. Ita factum est, ut paene fame interīret. Ităque Bacchum adiit eumque implorāvit, ut, si posset, hoc donum sibi eripĕret. Bacchus eum in flumĭne Pactōlo lavāri iussit. Midas oboedīvit. Ex eo tempŏre ille fluvius aurum vehit. 2. Перекладіть латинською мовою: 1. Ми маємо один рот, а вуха – два, щоб менше говорити, а біль-ше слухати. 2. Ганнібал прийняв отруту, щоб римляни не взяли його живим. 3. Закон мусить бути коротким, щоб усі громадяни його за-пам’ятали. 4. Весталки турбувалися про те, щоб не згасав священний вогонь у храмі Вести. 5. Пілад так любив Ореста, що готовий був померти за нього. 6. Багато мають звичку брехати так, що самі свою брехню вва-жають істиною. |